- AMILCAR
- I.AMILCARAn. Urb. Cond. 550. Galliâ contra Romanos excitatâ, per Cenomanenses proditus est. Liv. l. 32. Frontin. Stratag. l. 3. c. 16. Alius, cum exercitu caesus a Gelone Syracus. Rege, prope Himeram; cum Afri, Xerxis suasu, in Siciliam venissent.II.AMILCARalius apud Livium l. 32. c. 30. ubi ait. L. Furium Praetorem Gallos Insubres rebellantes, et Amilcarem Poenum in acie vicisse. Vide etiam Oros. l. 4. c. 19. Eutrop. l. 4.III.AMILCARan alius, an idem, quem supra nominavimus, inter auctores non satis deprehenditur; qui a Syracusanis accersitus est, fortiterque pugnavit contra Agathoclem tyrannum, eos obsidione prementem, quem tamen postea plurimum iuvit, unde a Syracusanis domi accusatus est, sed obiit Syracusis paulo post. Trogus l. 22. c. 2. 3. Diodor. Sic. l. 20.IV.AMILCARcognomento Barcha, pater Annibalis, qui primam, secundum Annibalem filium, inter Poenos duces gloriam obtinuit. Hic ex Livio l. 21. Corn. Nepote, in vita eius. Plut. in Annibal. Polyb. l. 2. Diodor. Sic. l. 25. Silio, aliisque scriptoribus notissimus est.V.AMILCARcognomine Rhodanus, Dux Carthaginensis; facundiâ et sollertiâ insignis, de sententia Atheniensium, qui eâ tempestate crescentem Alexandri M. potentiam timebant, in castra Alexandri pervenit, fese et exulem fingens, et militem offerens, Parmenione aditum conciliante. Atque ita, consiliis eius exploratis, in tabellis ligneis, cerâ desuper inductis, omnia Atheniensibus perscribebat. Trogus l. 21. c. 6.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.